- PASSIO
- PASSIOin Communione Roman. Dominica dicitur quinta Quadragesimae, quae Romis palmas praecedit. Etiam Passio Domini, in epistola Balduini Imperator. de expugnatione Constantinopol. ubi urbs obsessa dicitur, 5. Id. April. Feriâ 6. ante passionem Domini: et capta 2. Id. April. feriâ secundâ in Passione, i. e. die Lunae hebdomadis, quae Dominicam Ramispalmarum praecedit, quam Hebdomadam Passionis vulgo vocant. Amalarius l. 4. c. 48. apud Meibomium: In Passione Domini, quindecim videlicet dies ante Pascha. Vide Car. du Fresne Glossar. et Not. ad Villharduinum num. 129. ut et supra in vocibus, Dominica, et Hebdomada. Item Euangelii pars, continens Christi passionem, quae in maiori Hebdomade in Ecclesia canitur, ex Alexandri Papae institutione, ut Durandus refert c. 68. Et quidem in Ecclesia Ambrosiana tantum passionis textus ex Matthaeo legitur, qui in duas dividitur lectiones, quarum una legitur in Feriâ V. Cenae Dom. altera Feriâ VI. seq. quô die Diaconus, qui passionem canit, totus rubrô colore est indutus, Dalmaticam ex villoso serico gerens, quô eôdem colore Altare quoque operitur, Templum ornatur et Ministri vestiuntur, occasione loci, Quare rubrum est vestimentum tuum? Quando autem pronuntiantur verba, Et emisit spiritum; statim duo Subdiaconi denudant Altare, ac coetera Ecclesiae paramenta auferuntur, luminaria exstinguuntur et campanarum sonus inhibetur; quae maestitiae signa maerorem in astantibus excitant, eorumque animos attentiores reddunt, ad audiendam de Passione contionem, quae Euangelium statim sequitur Quibus vero passionis Euangelium canendum, ex Sacristia exiretenentur amictu, albâ, cingulô, stolâ ac manipulô induti; idque hûc ordine:ut praecedat, qui textum canere debet, dein sequatur qui turbam repraesentata, et ultimus sit, qui Christi vicem gerit, qui in canendo medium locum tenet, inter Euangelistam a dextris et turbam canentem a sinistris, Omnes autem, autequam canere incipiant, osculantur Episcopi manum; quae ceremonia omittitur Feriâ VI. quâ insuper nec benedictio petitur, nec lumina deferuntur, nec incensum adoletur, nec consueta salutatio Dominus vobiscum adhibetur, nec denique dicitur Gloria tibi Domine. Vide quae hanc in rem plura habet Dominic. Macer in Hierolexico. Hinc Passionarium, ineadem Ecclesia, liber continens passionis Christi Euangelia, in maiori Hebdomade legi solita; uti ex quodam pervatusto Collegiatae S. Faustini Ecclesiae Viterbii INventario, refert Idem. At Passionalia, scripta dicuntur seu libri, in eadem Communione, in quibus passiones Sanctorum Martyrum continebantur, alias Sanctoralia quoque dicta: e quibus Martyrologium Rom. conflatum est. Legebantur autem olim acta SS. Martyrum in Ecclesia eôdem modô, quô Martyrologium hodie; imo post eas lectiones priscis temporibus encomiastica fiebat concio, ut passim apud Patres videre est. Idem Ibid. De iis Regula S. Ferreoli, c. 18. Gesta Martyrum, i. e. Passiones Sanctorum fidelium, quôdam compaginata studiô et sermone digesta sunt, tempore, quô nobis diem migrationis eorum anni meta cursus sui legibus repraesentat, recenseri in Oratorio, audientibus cunctis, omnino decernimus. Quod idem statuitur in Conc. Africano can. 13. Liceat etiam legi passiones Martyrum, cum anniversarii dieseorum celebrantur. Vide supra in voce Commemoratio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.